Epigraphica religiosa orae septentrionalis Ponti Euxini graeca et latina

Автор Riasaniensis, ноября 16, 2004, 01:18:50

« назад - далее »

Riasaniensis

Hoc Thema mirabile esse posse arbitror. Non est dubium mihi quin dicere habeatis. Religio graeca-latina in inscriptionibus antiquis clarissime apparata est. Olbia Tyrasque Bosporus Tauricaque themata scholarica plurima dare possent. Scythia Thracia coloniaeque Graecarum... An religio illis mixta?

Demetrius

Quid, doctissime, de nobis quaeris, documentorum epigraphicorum non expertis? Si autem ipse quidquid disputandum praebebis, diligenter disputabimus. Scribe e. g. inscriptionem quemquam, ut materiam disputandi habeamus. Nam ipse rem potius nobis scis.
O curas hominum! O quantum est in rebus inane! Quis leget haec?..

Riasaniensis

Eheu, me miserum! Nam pede dolebat doleoque. nam cras cum titulo venio.

Riasaniensis

Salve, fratri sororesque!
Questionem de Venere Apaturorum disputare affero. Generatim dicere Venus in titulis Bosporanis cum epiclesibus Ουρανία, Άπατουριάς  Άπατούρουque μεδεύουσα atque Ναυαρχίς aut simpliciter θεά (CIRB, 1055) vocatur. Vide Corp.Inscript.Regni Bosporani (CIRB) 31, 35, 971, 972, 1045, 1055, 1111. Schema antiquissimorum titulorum:
 nomen ανέθηκεν – Άφροδίτηι Ουρανίηι Άπατούρο μεδευούσηι – άρχοντος (nomen gen.) και βασιλεύοντος Σινδων, Μαϊτων, Θατέων κτλ. 971 et 972. IV saec. ante Chr.
Tempus Imperii Ropmani:
[Άφρο]δείτηι Άπατουριάδηι. 105 a. a.D.
NB. "Άπάτουρον το της Άφροδίτης ιερόν – Strabo. Άπάτουρον inter Hermonassam Phanagoriamque oppidulum erat. Procedente tempore Phanagoria cultus Veneris medius locus fit. Plinius dicit eo tempore: "paene desertum Apaturos" (v. N.h., V, 18 = SC, II, p. 180; cf. Ptolem., VI, 8, 5 = SC, I, p. 237 atque Steph.Byz. s.v. Άπάτουρον = SC, I, p. 254 et p. 2-de sino Άπάτουρον dicto).
Rostovtzeff doctissimus Venerem Apaturiam deam magnam regionis fuisse putavit. Non errat fortasse, nam in regioni Bospori Asiatici saltem duo sacraria Veneris erat. Fabula a Strabone de Apaturia narrata certo nata fuit, sed deductionem eius Άπάτουρον ex απάτη falsam videor.
Quis Venus haec?